baptismum
sancte fidei uestre percipere, uolo igitur antequam baptizer illos de ratione fidei
percipiendi conuenire ad quem Eduuardus bene inquit facietis si properaueritis ut
bapti
zemini, quia nescitis horam mortis uestre, stabat ergo admiraldus secundum
scema
sue leuitatis tripudians ante ipsum ac si ipsi esset ioculator, a quo demum
peti
ta licencia recedendi recessit ab ipso infelix dolositate plenus promittens
crebris uicibus se uenturum ad illum ad consolandum se ⁊ spaciandum cum1 illo quod
fecit mittens ei per plures uices
more solito inmensa exennia & speciosa do
naria, a quo cum quereret Eduuardus
cur tam diu differret baptissmum
suscipere respondit se assensum iam habuisse
multorum ex suis ad hoc faciendum, sed
non omnium inquit quem infra breue tempus
adquiram Deo uestre fidei Christiane prouiden
te, hii dum sic se habent ad inuicem
amicabiliter quasi confederatos nulla apud am
bos alteri de altero remanet
susspicio, vnde rumor talis permaxime amicitie eorum
peruenit ad soldanum totius
Sarracenitatis qui mittens post admiraldum de
quo vehementem habuit suspicionem
quod quantum in ipso erat Sarracenitatem
voluit prodere ⁊ tradere Christianis ipse
Christianus effectus mandauit illi super uitam
⁊ menbra precipiens ut compareat
coram maiestate sua tali die ⁊ tali loco
cuius maiestatis tanta est dignitas ut
narrauit mihi armiger a quo presentem ha
beo relacionem quod omnes introeuntes in
regiam eius pro quouis nogocio2
apud ipsum audiendo uel expediendo primo flectunt genu extra introitum regie
ad limitem ubi limes est, deinde ingressi regiam iterum faciunt genuflexionem
aliam in medio regie, demum accedentes ante faciem
eius profunde inclinant
eum genua submittentes ad quem ueniens dictus admiraldus
salutauit eum
prius facto patrio ritu introitus sui secundum consuetudinem aliorum
quem cum conuenisset
soldanus si iam Christianus factus est ⁊ utrum proditor sit
paganissimi apud filium
regis Anglie respondit ei quod plus profecerat apud illum
filium pro saluacione
paganie quam omnes quotquot sunt in paganisimo eius
potuissent longo tempore
profecisse ⁊ quomodo inquid soldanus, cui ille, illum
regis filium quem forte uos
timetis tantis magnis placaui muneribus, tot exenniis
honoraui multi
plicibus cautissime agens cum ipso quod
possum3
facere de illo quicquid
uolo, nec aliquid superest modo de ipso nisi ut perimatur
quando uolo, quod
manifeste factum fuisset, nisi optimus Deus piissimum Eduuardum
melius saluan
do adiuuisset, post dies igitur paucos factum est ut \ab/ admiraldo doloso im4