Quoniam indignum est
scilencio preterire qualiter orbis terre iuue
nis ualidissimus gloriosus Christi
miles Edduuardus a\d/iuuante
illum altissimo liberauit se ne interimeretur a quodam
Sarraceno for
tissiimo dignum est ut stilus iterum recurrat ad ipsum.
Sperans igitur quedam pars
gentis perfide Sarracenorum qui propius Acconiam erant
habitantes quod dominus Eddu
uardus esset unus ex cunctis militibus Christianis
prefortissimus mittit ad illum
quendam admiraldum diuitiis & potestate
lucupletem ualde qui cum ue
nisset ad eum dolose legacionis, nuncius solempnis sed
secretus existens preter
illa que ante quam ad ipsum tunc uenerat premisit ▬▬ multa preciosa donatiua
nunc donat
ei eque preciosa uel preciosiora munera petens obnixe ab eo ut parui
tatem suam que
erat magna licet ei sic loqueretur ad gratiam amicicie &
fidelitatis dignetur
admittere, quoniam ut aiebat illi habuit secretum anime sue aperi
re ei quod nullo
modo uoluit ostendere nisi pacem suam & gratiam sibi prius uoluis
set concedere
iurauit ergo ei per Deum1 quod salus anime sue in manu sua erat, unde
ait,
Obsecro te ne sinas me perire, cui cum resspondit ▬▬ Eduuardus nullam habens
in fraudem in consciencia quod multo magis mallet ipsum & omnes
Sarracenos
de mundo saluari quam perire quo audito simulator callidus procidit ad
genua af
fabiliter sibi colloquentis deosculans ea similiter osculabatur pedes ⁊
manus2 asserens
se feliciorem iam factum esse quam
unquam fuerat ante qui tam gloriosi principis filium prome
ruit uidere cuius
principis preconia multipliciter extollens pariter ⁊ filii aiebat ei
non talem in
uniuerso orbe fore alterum iuuenem qui tam viriliter egerat in hasti
ludiis ⁊ tam
egregie de suis inimicis trihumpharat in bellis appellans ipsum proin
de non solum
florem Christianitatis sed & tocius orbis victorem futurum si inquit
ad illum
ad te placeret Christianitatis immens[e]3 multitudini fideliter confluere contra
Sarracenitatem nostrum, Christianorum itaque laudes multipharie multisque modis efferens
locutus est ei in aure quod uellet Christianus effici pro eo inquid quod fides
Christianorum
excellit omnem fidem miraculis gloriosis, quibus uerbis alter
benigne nimirum exhilla
ratus ait illi feliciter natus fuisti si feceris te cito
baptizari, quoniam fides nostra est
quod omnis homo qui baptizatus non fuerit in
eternum cum dyabolo peribit, & ideo si uis
saluari festina baptizari, quoniam
ignoras diem mortis tue, cui respondit
felix sit consilium tuum nam et ego uolo
babtizari sed habeo uxorem legittimam
& plures uxores filios quoque &
filias cognatos & propinquos quos desidero una mecum