ad Eduuardum relicto canonico deorsum per se qui uenerat cum illo, erat enim
Eduuardus in alto solio tunc temporis commorans, ascendit ergo Simon ante ab
batem
per singulos gradus solii abbate eum subsequente, qui cum uenisset ad illum ad
quem missus ⊗ fuerat post salutationem factam more amico consedencium locuti sunt
adinuicem tam diu Simone ante ipsos stante donec ab inuicem recessissent.
Qui dum
sic staret non huc non illuc oculos deflexit set perpeti intuit ambos
obseruabat
ne littera susspecta traderetur Eduuardo, & ne uel sinistrum verbum ex
parte
mittencium eum diceretur ab illo. Cumque collocuti fuissent quantum uoluerunt
abbas surgens petita licencia recessit quem Simon subsequens uerebatur forte
ut
abbas susspicabatur quod si post dorsum Simonis isset litteram subdolam i
porrigeret Eduuardo ad quem abbas subsequens ut dictum est Simonem prius
uene
rat ne forte si abbas precessisset eum litteram clandestine susspicionis
da
ret eidem proiciendo et talis quidem cautela Simonis ualde erat modica inter
maiores eius cautelas. Modo faciam finem loquendi de Simone propter cuius
uitam in minimis & quibusdam arduis a me in palam utcunque elucidatam
non
debeo iuste timere alicuius contra me inuidi conuicium detraccionem uel men
dacium,
quoniam nichil scripsi de illo nisi quod a uiris fide dignis fideliter ut
ut
estimo michi relatum accepi, quorum relacionibus qui non credunt nullatenus
credent Augustino dicenti libro xvi de ciuitate dei capitulo xi quod tempore
memo
rie sue uni homini erant duo capita duo pectora & quatuor manus uenter
vnus & duo pedes, neque Orosio qui narrat de puero qui erat quadrupes
quadrimanus oculis quatuor auribus totidem natura uirili duplex natus
ex ancilla
ut patet libro vii de ormetista mundi capitulo xi nec Plinio libro vii
capitulo v
naturalis historie referenti quod quidam puer factus est ex uirgine
sub parentibus
qui iussu arusspicum1 deportatur
ad insulam desertam, nec etiam cre
dent quod quidam infans reuersus est in uterum
matris sue, nec etiam quod vii infan
tes uno die egressi sunt de utero unius
mulieris ut liquet decimo libro capitulo iiii nec Ysi
doro libro xi Ethimologie
capitulo iii dicenti quod quidam homines dentati nascuntur
quidam barbati quidam
cani & quod uitulus natus fuit ex muliere &
quod alia mulier peperit
serpentem, nec insuper credent quod elephans peperit
serpentem ut habetur
supradicto libro plinii capitulo supradicto. Ductis igitur huiusmodi
simili
tudinibus contra mendaces propter Simonem queso ut nullus de eo obloquatur
per modum