[E]t factum est in diebus illis ut \dum/ Simon \uteretur/ apprehenderet cilici\o/1 de quo
prefatus
sum, tunc audires uiros graues & religiosos diuersorum ordinum passim
per Angli
am dicere quorum nonnulli uenientes in Scociam idem dicebant quod non
minus
mallent eligere post mortem Simonis racione supplicandi altissimo, tum
propter austerita
tem uite Simonis in cilicio iam enim innotuerant concubicularii
Simonis aliquibus ex
amicis suis quos habebant speciales quod cilicio
uteretur Simon unde Simon de
tectus fuit quoniam nichil tam occultum est
quod non reueletur tum propter iustis
simam causam indigenarum Anglie quam
manususceperat defendendam ad
ire tumulum eius post obitum \suum/ quam peregre proficisci Ierosolimam alii autem dixe
runt quia si iam
occubuisset Simon propter iusticiam sicut postea fecit adeo libenter
accederent ad
sepulcrum ipsius propter orandum Deum sicut ad capsam magnam sancti
Thome martiris
in qua ipse quiescit \multis/ lapidibus preciosis \perplurimis/ quasi innumeris Cantuarie
adornata*2 vnde habebant talem racionem pro se
dum talia confabularentur quod non minus oc
cubuit Simon pro iusta racione
legitimarum possessionum Anglie quam Thomas pro legiti
ma racione ecclesiarum
Anglie olim occubuerat, legitime igitur occubuerunt ambo
in diebus suis
ciliciorum penitencia que pre aliis penitentiis ducit hominem
ad Deum induti, ut
induicionem eterne incorrupcionis propter penitenciam quam
uoluntarie propter
iusticiam a Deo iuste inspirati apprehenderant \facilius/
mererentur acci
pere. Post occubitum uero Simonis in mortem preciosam fratres
minores quos
ipse dilexerat religioso more qui & ipsi con\s/cii fuerunt con\s/ciencie eius in plurimis
materiam loquendi sumentes de uita eius ex optimis gestis eius uenerandam
de illo
ediderunt hystoriam scilicet lecciones, responsoria, uersus, hymnum & alia que
pertinent ad decus unius martiris & honorem, que dum Edwardus superest
sollemp
nem ut speratur non optinebunt in ecclesia Dei decantacionem3 huic sancto uiro nonnulli
qui det\ra/xerunt post mortem eius ignominiosam mortem
subire meruerunt quorum unus
erat canonicus quidam de Alnewic qui postquam nimis
superflue uno die deroga
uerat Simoni non dum enim uenerat pes eius ad domum illam
in crastino illius diei
cum debuisset surgere de lecto suo nullum oculum inuenit
in maledicto capite suo
peierarat enim pridie per oculos Dei quod Simon fuit
proditor regis Anglie &
procerum suorum & ideo nec mirum ceciderunt oculi
eius per se de capite eius diui
na ulcione plectente eum propter Simonem; in loco
uero utriusque oculi inueniebatur suf