ante Deum singulis noctibus ille in creberrima recordacione sermonum
Dei omni nocte
quos habuerat sequenti die ad populos predicare incredulos, sciebat
enim Simon per uigil
in oracione cordetenus primarium, sciebat & psalterium
& alias oraciones quas noctim sine
intermissione cum alacritate &
deuocione percurrens non immemor fuit amoris sui creatoris
& mandatorum eius,
vnde nimirum ex hiis credebatur placere summo conditori presertim si uerum erat
immo quia uerum erat quod a secretariis suis cubiculariis aliis referebatur de eo
scilicet \quod/ omni \quod/ die noctuque
uestitus fuit cilicio cuius
frugalitas in uictu erat parsimonia laudabilis, cuius amictus
comendabilis non
enim ambulabat in magnis neque neque in mirabilibus super se, sed inter
suos domesticos contentus erat amictu rosseti inter maiores terre1 raro scarleti,
frequenter
uero bloueti uel burneti amiciebatur indumento ut
minus forte suspectum haberetur cilicium
subter indutum de quo sermo fortasse
exierat prout ipse dubitarat inter homines. Rursus de
frugalitate eius parca &
proinde laudabili inter diuicias habundantes & delicias affluentes
quid dicam
nisi quod frugalitas eius habet comparari Simonis petri paupe\r/rimo uictuali?
Sed & indumentum eius, eiusdem petri Simonis debet
comparari indumento pauperi, cuius uictuale erat
solus panis cum oliuis2 /\ qui etiam raro in usu panem habebat cum oleribus, sed &
indumentum3 ipsius
petri erat sola tunica cum pallio que duo sufficiebant
sibi ut ipse aiebat4 de hiis rebus
petri
habetur libro octauo supradicte hystorie circa principium libri. Videamus adhuc qualis
frugalitas erat in Simone milite & sciendum quod frugalitas talis est nature:
quod neque citra
neque ultra solet cibum aut potum percipere, sed medium inter duo
semper tenet, scilicet inter i
magnum & modicum. Simon igitur quia ultra mensuram solite frugalitatis non
cibum non po
tum sumpsit merito habet dici frugalis quod elicitur de modo eius
quoniam semper surrexit uno
modo ex quo arripuit modum uigilandi ut dictum est,
siquidem non sic surrexerunt
alii qui secum dormiebant totam prope modum noctem
dormientes sed digesti surrexerunt
impleti replecione dormicionis satis
habunde5 qualis replecio modo Simonis non de
fuit Simoni, replecio itaque
dormicionis in Simone erat pauca quoniam frugalitas \eius/ fuit
mag
na parca tamen & sic comparatum habemus Simonem frugalitati
sancte,6 quum sobrius eius
uictus sobrium
sequebatur sompnum ut uerbis sanctissimi utar Bernardi, de
frugalitate uero Simonis Petri pa
tet paulo ante de qua ipse procedens ulterius
uidetur loqui cum dicit ubi supra nos id est ego & frater
meus germanus
andreas a puero scilicet a puericia valde pauper\e/s7 creuimus, ecce fruga
litas petri initiata
a sua paupertate matutina que postea decorata fuit in scola Christi