Simoni quem minorem dixi. Nimirum quia minus erat in milluplo1 de malicia in demone burgensis
egro
tantis, quam in demone ferocissimo puelle atrocissime debacantis vt patet ex
durabilitate ⁊
quantitate maioris ⁊ minoris malicie vtriusque demonis. Modo rursus
obsecro illos qui lecturi
sunt vnam aliam comparacionem inter premissos Simones vt
non indignentur contra me, quia hanc estimo
premissa comparacione excellenciorem.
Quid enim excellencius est inter homines vel in ipsa rerum natura ratio
nabilius
perexcellentibus comparacionibus iuste enarratis? Tunc enim iuste comparatur homo, si
comparacio
eius inmediate relacionem habet ad Deum,2 propter quod ait Simon Petrus, vt medium noctis
transierit ego sponte
iam suscitor vt vltra sompnus nequaquam veniat ad me. Quod
mihi accidit ex eo quia in consuetudine habeo
verba domini mei Iehsu que ab ipso
audieram tunc reuocare ad memoriam, vnde pro ipsorum desiderio suscito
animum meum
⁊ cogitationibus meis impero vt uigilem circa singula uerba domini mei, que recolens
ac retexens nimirum memoriter teneo. Ex hoc ergo dum cum omni dulcedine sermones
domini mei uersari
in corde meo desidero consuetudinem vigilandi optinuit in me
gracia domini mei. Ita ergo ineffabi
li quadam racione menti mee introducta ex tali
consuetudine, vetus mea consuetudo mutatur,
vt patet secundo libro historie
Clementis in principio libri. Huius viri dignissime comparacioni comparandus est Simon
cuius3 mencio superius facta est. Non enim sufficit comparacio
per se posita nisi habeat iuxta se comparabile
sibi digne positum cuius mencio superius habita est. [Non enim sufficit comparacio per se posita nisi habeat
iuxta se comparabile \sibi/ digine4
positum,] comparabile itaque
Symonis Petri quasi hiis diebus incomparabilis alicui, fuit Symon de Monte Forti qui
postquam iu
rauerat cum baronibus iubente rege, qui ⁊ ipse pariter iurauerat cum
Symone immo ante Symonem, ut staret fide
liter prouidencie5 baronum apud Oxoniam
a sapiencioribus Anglie in rotulo prenotatam, cepit semetipsum
quasi abnegare sibi
& more Simonis Petri uigilias prepare,6 a quibus non recedens usque ad diem mortis
sue omni
nocte surgebat circa noctis medium ad indictionem inauditi horologii si tamen fas est
ap
pellare eius talem prouidenciam horologium quod nunquam ei defuit postquam
hiuscemodi arripuerat proui
denciam, horologium itaque suum erat candela cerea omni
nocte accensa quando solebat ire dormitum
in qua pro diuersa quantita\te/ noctium breuium uel longarum, talem metam diuinitus affixit,
ut cum uentum
fuisset ad metam illam circa horam noctis medie, extimplo quasi
diuinitus excitus surgeret omni noc
te e lecto adeo sine strepitu ut \nullus/ compausancium secum eum audiret, sed nec sentiret
surrexisse.
Et hoc faciebat ex usu ac si, unum ex perfectioribus horologiis
excitasset eum, tunc uideres illum ue
teri consuetudine dormiendi exutum scilicet
usque ad cantum pullorum \uel gallorum/ uel diem albescentem
& noua consue
tudine Simonis Petri quo ad uigilias indutum ita ut ab illa hora
qua surrexerat de nocte usque ad
subsequentis diei noctem nequaquam sompnus
accederet ad ipsum sicut nec sompnus ad Simonem Petrum
credebatur accidisse, ecce
predulcis comparacio Simonis ad Simonem, dum hic persistit in continua oracione