quam postea accepit in coniugem vt dictum est recepit alterum Simonis pedem idem
Leulynus ad se desti
natum in odiosum contemptum vtriusque, scilicet, sui atque
Simonis, vt ex missione illius pedis idem ipse princeps
sentiret se magis exosum
Anglis propter pedem Simonis. De manu quoque Simonis cuius superius memoriam feci
vtrum sit ueraciter illa manus an altera manus eius de qua nullam mencionem feci nescio.
Verumptamen referente
mihi viro venerande sanctitatis domino Thoma de Stangrife
monachorum Rieuallensium abbate, accepi, quod vna manus
Simonis apud Eusamiam
collocatur in loco magne ueneracionis. Que est non1
relicta a Deo vt pie credendum
est sine miraculi exhibicione. Non enim sic
iustificat Deus vnam partem hominis per ostensionem miraculose
veneracionis, vt
derelinquat alteram partem eius absque miraculo. Et ideo omnino credendum est vt reor
quod pro
altera manu ⁊ pro altero pede Simonis de quibus nullam supra feci
mencionem quo ad miraculi exhibicionem
omnipotens Deus duo miracula vel etiam
plura prout eius diuinitati placuerat operari dignatus est. Simon
igitur quia
creditur placuisse summe diuinitati recte comparandus est principi apostolorum Simoni
Petro. Vnde obsecro
lectorem, vt si in comparacione qua comparo Simonem Simoni
aliquid minus bene positum inuenerit corrigat
quod deuium est, tribuat que veniam
desipienti. Non enim sic comparo inferiorem Simonem maiori Simoni
vt preferam
illum vel aliquem Simonem de mundo principi apostolorum. Sed dum ad memoriam reduco quod
Simon
inferior erat fideliter de fide apostolica, exhibicionem vnius miraculi
diuinitus propter ipsum factam comparo nimirum exhi
bicioni vnius alterius quasi
consimilis miraculi a deo propter Simonem apostolum perpetratam. Est igitur comparacio
mea talis. Si morbus a burgense quasi aliquantulum eminus veniente ad pedem
Simonis ad huc non
viso pede Simonis ad quem deosculandum burgensis prout valuit
maturauit, omnino fugatus est ab
ipso antequam potuisset pertingere ad pedem vt
habetur superius? nonne habet salua reuerencia principis apostolorum
Simon iste
comparari eidem Simoni maiori, qui ⁊ ipse dum maturaret venire ad domum cuiusdam
prediuitis
demon crudelissimus qui occupauerat a septimo etatis sue anno puellam
filiam ipsius locupletis
vsque ad vicesimum annum sue etatis, antequam potuit
introire in domum ita subito pre timore Petri fugatus
est ab illa, vt non auderet
expectare introitum Petri, nonne iusta iterum dico comparacio est inter magnum
Simonem ⁊ Simonem de Monte Forti dum veniente Petro Simone ad puellam subito fugaretur
demon eius
vt dictum est ⁊ veniente Burgense versus pedem Simonis subito
fugaretur demon infirmitatis eius, priusquam
valuit ad pedem accedere prout
prefatus sum. Ecce vtrobique miraculum, sed maius cedit merito maiori Simoni
miraculum, minus vero minori Simoni. Maius enim miraculum erat quod demon qui docuerat
puellam quam
nominaui pre nimietate furoris fortissimi accedentes ad se homines
scindere, dilaniare, morsibusque dis
rumpere, ⁊ vt patet ibi, idem demon eius docuit
eam reddere multos inutiles ⁊ inualidos, nonnullos autem
omnino perimere; que
omnia mala perempta sunt in illa ad gloriam Christi ⁊ Petri properante Simone Petro ad
illam
vt patet in historia Clementis libro xio in fine
libri. Et sic patet, quod maius miraculum cessit Petro, minus vero