Henricus rex qui iniusticiam Anglie fouerat nimis fauorabiliter in
alienigenis, armatus egressus est ad hoc
bellum cum Simone propter iusticiam
Anglie iuste adipiscendam in alterius nescio cuius armis, propter iustitiam
Anglie
dixerim regem taliter egressum, ne forte si euaderet de bello ⁊ iterum regnaret, iterato
fortasse recol
ligeret alienos contra indigenas ⁊ fieret nouissimus error peior
priore, videtur ergo quod barones voluerunt regem
debere mori secum si ipsi
debuissent mori in bello in quo rex erat, crebris suorum fidelium cedens preduris
ictibus
incognitus nimirum ab illis. Qui non dum valeret pugnare cum ceteris
qualibus vocibus valuit clamauit
dicens, Ego sum Henricus senex rex Anglie,
aliquando per pietatem Dei aliquando per capud Dei iurans ⁊ asserens quod ipse
esset rex, vnde ait ad percucientes se, Nolite me ferire. Non enim possum pugnare pre
senectute. Iuramentum
quoque commune erat ei iurare per talia iuramenta, vnde
factum est vt dum frequenter taliter iurat detrahitur ei galea
a capite, ⁊
comperto per faciem quod ipse esset rex eductus fuit extra exercitum pereuncium,
rest\it/uitur1 que die crastino
regno
suo ad vota inimicorum Simonis ⁊ baronum peremptorum. Et factum est post
paucos ebdomadas vt rex dum
cederet propriis consiliis ⁊ quorundam procerum
propriam sororem Simonis vxorem cum filia sua vnica iuuencula
pulcherima que
postea nupsit principi Wallie proscriberet, pariter ⁊ tres filios eius natos Simonis
de finibus regni sui. Mortuo itaque Simone cum Hugone dispensatore ⁊ aliis
nobilibus terre fit planctus
magnus in populo Anglie, quibus postmodum succedit
causa ingentis leticie, dum de morte preciosa sanctorum
virorum fantur Dei
magnalia. Plura enim signa vere sanctitatis fecit Deus per Hugonem, dum venientes ad
eius
tumulum, ceci recipiunt visum, claudi rectum gressum, ⁊ alia queque uere
recta miracula fecit Deus pro ipso, quorum
rectitudinem ipse promeruit a Deo quia
uere rectus erat semper quantum in ipso erat circa rectitudinem iustorum iu
diciorum
dei ⁊ hominum, a quorum ueritate nuncquam voluit deflecti, ⁊ ideo nimirum Deus operatus
est pro ipso vt dictum est post
mortem sua recta queque diuina, quia lineam
rectitudinis semper tenuit in vita ante mortem. Set nucquid2
omnipotens Deus dereliquit Simonem sine miraculis? Non. Et iccirco deducamus ad
medium saltim pauca mi
racula diuinitus propter ipsum facta, factum est ergo vt mox
perempto Simone ⁊ exuto ab armis in quibus iacebat
mortuus, quidam ex filiis
Belial accederent ad corpus eius abscidentes ei manus ⁊ pedes, de quarum altera
manu sic se habet vera relacio, erat quidam3 marchius in comitatu Cestrie, hic erat cum Edwardo
in
bello Eusamie, qui post bellum arripiens interfecti Simonis manum de qua ante dictum
est misit
illam per clientem inpietatis sue ad vxorem suam vt gauderet de
interfeccione inimici. Cuius inter
feccionis certissimum signum erat manus amputata.
Cum qua veniens ad predium domini sui cliens
⁊ non inueniens predii dominam domi
properat ad ecclesiam parochialem vbi erat non longe a predio viri
sui sitam. Quo
cum venisset cum manu quam portabat in gremio panniculo inuolutam ac
cessit ad
dominam loquens ei in aure de interempcione Simonis. At inquit, Istud est signum
occisio
nis eius, volens ostendere ei manum amputatam. Set mulier ne verecundaretur
vel forte metuens Deum