⁊ femoralia tantum, paucissimi erant ibi ⁊ forte nullus qui pannos suos ex
toto valebat induere,
multi tamen ex illis tulerunt pannos suos inter vlnas,
quibus cum prepropera festinacione exeuntibus deo
propter immense misericordie
sue clemenciam solam vitam eis concedente, singulas domos mox ar
mati ingrediuntur
Eduuardi, diripientes equos ⁊ arma ⁊ cuncta alia post egredientes vt dictum
est
derelicta. Mane autem facto induerunt arma fugiencium pedestres, qui pridie secuti
fuerant caudas equorum
armatorum Eduuardi, ascenderunt que equos nobilium qui iam
fugerant, videres tunc ibi illud Ecclesiaste
vaticinium completum dicentis, vidi
seruos in equis ⁊ principes ambulantes quasi seruos super terram, ve
nientes igitur
omnes illi scurre ad Eduuardum bene armati in equis nobilium gauisus est gaudio
magno. Tendens igitur Eduuardus versus Eusamiam cum exercitu copioso contra Simonem cum
ad duas leu
gas approximaret Eusamie egreditur Simon contra Eduuardum sperans de
spe vbi non erat spes. Sperauerat
enim vt supra memini quod Simon natus qui
fugerat cum aliis veniret ad succursum suum ad dorsum post
Eduuardum. Et ideo cum
spe cum paruo quem habuit exercitu \exiuit,/ confessis prius ⁊
communicatis ex viatico
sacrosancte eucharistie omnibus qui egressuri erant cum
ipso ad bellum. Habuit autem Eduuardus
sex homines vel septem vbi Simon vix
habuit duos. Congrediuntur ergo adinuicem terrificus copiosus
exercitus Eduuardi ⁊
pusillus exercitus Simonis de monte forti bellum committentes, preeunte exercitum
Simonis
animoso valde milite Gwydone de Balliolo cum vexillo Simonis. Iuxta quod
erat Henricus miles inclitus
primogenitus Simonis filius nomine Henrici regis
appellatus. Hic primum ictum dedit in bello. Qui reper
cussus ⁊ multis plagis
letaliter sauciatus a multis primus cecidit ex omnibus ⁊ mortuus est. Pauci vero
ceciderunt ex parte Eduuardi propter multitudinem armatorum preualencium, fere omnes ex
parte Simonis cum
ipso demum Simone ⁊ mortui sunt propter paucitatem adiutorum
cito deficiencium preter paucos qui se deden
tes pugnatoribus Eduuardi reddiderunt
eis arma sua. Gwydo autem cuius ante memini miles acer
rimus nacione Scotus cum tunc
potuisset saluari a morte temporali, noluit. Occubuit igitur cum multis ex
magnatibus Anglie qui venerant ad bellum vt decertarent pro iusticia Anglie, cuius
postmodum iusticie,
infallibile signum fuit crebra miraculorum exibicio diuinitus
exhibita circa Hugonem dispensatorem
summum iusticiarium Anglie, virum iustissimum
⁊ equissimum in omni iudicio circa diuites ⁊ pauperes, ⁊ circa
Simonem ⁊ nonnullos
alios qui fidem deo seruantes vsque ad mortem propter iusticiam regni Anglorum, quod
iuste
susceperant ad tuendum contra alienigenas ⁊ etiam contra regem qui iniuste
detinuerat illos vt dictum est in
edicione facta de bello Lawensi, de manu viri
sancti Roberti Grostehte Lincolniensis episcopi in remissionem peccatorum
suorum.
Iuste igitur occubuerunt pro iusticia decertantes, ⁊ ideo post mortem nonnulli eorum
meruerunt a Deo
miraculorum exhibicionem, gloriam ⁊ veneracionem, ⁊ ideo creduntur
regnare cum Deo in gloria. Inter istos heroes
fortissimos, erat Rogerus de Rwle
socius Gwydonis supradicti qui etiam cum ipso mortuus est. Dominus vero