gerendis atque prouidendis mire prouidus ⁊ circumspectus,
bellicosus valde ⁊ ipse miles, propter quod
elegerunt eum barones vt preesset
bello illorum atque consiliis. Erat autem oriundus de genere
Francigenarum
procerum potissimorum totius Francie. A quibus ipse non degenerans similis factus est
eis, homo diuina preditus sapiencia ⁊ cautelis optimis habundans. Quarum vnam
pla
cuit hic interserere. Cum enim educturus esset Simon exercitum Londoniensium
contra regem
ad bellum memoratum, paucis diebus ante exitum illorum iussit extrui
currum subdolum
quem foris fecit ferro per totum contegi, in quo duos inclitos
burgenses grandeuos Londo
nice ciuitatis intrusit, quia aduersabantur ei ⁊ vniuerse
ciuitati frequentissime, persuadentes
illis, ne cum Simone contra regem exirent.
Quod cum compertum fuisset Simoni nimirum
propter talem illorum iniquam fatuam ⁊
pertinacem persuasionem intrusit eos ut dictum est. Egredi
ente ergo ab vrbe
exercitu memorato Simon eduxit, vna cum illis callidos illos persuasores in
curru
ne forte redderent ciuitatem ad opus regis, dum exercitus Londoniarum esset in
expedicione contra
regem. Habebat autem currus intrusorum quemdam angustum
egressum per quem solebant prefati
senes non sine ar\c/ca1 custodia egredi ⁊
ingredi pro necessariis nature explendis. Verum pridie
quam bellum committeretur
inter regem ⁊ barones aduesperascente eodem die, ingressum per quem ad
prenominatos burgenses, que ad opus victualium erant necessaria solebant afferri, adeo
robuste
Simon claudi preceperat ut omnis exeundi de cetero penitus libertas eis
adimeretur. In giro ergo illius
currus vexillula sua, que pensilia nominantur,
Simon fecit appendi, ut per ea deluderetur rex ⁊ ex
ercitus eius, dum putarent
Simonem esse in curru in quo non erat Simon. Erat autem Simon tunc
delitescens in
locis nemorosis, montibus ⁊ rupibus prearduis vndique circumobsessis, distantibus ab
opido Lawensi indirecte uersus australem occidentem Anglie sito cum comite
Glouernie ⁊ aliis comitibus
paucis, cum quibus erant barones fere tocius Anglie ⁊
incliti milites quamplurimi cum equestribus
multis ⁊ pedestribus innumeris. Inter
quos erant multi balistarii ⁊ fundibularii qui magnam
confusionem in exercitum
regis ex iactu lapidum more tonitrui in illos irruencium e fundibulis
in illo die
belli peregerunt. Inter proceres quoque prefatos erat presul Wyrgonie. Hic postea in
exilium
actus est, pro eo quod rerum episcopalium ordinem peruertens, presulem
exuit pacificum ⁊ militem induit
belligerum, dum gladium pro baculo pontificali
gestaret in latere ⁊ galeam pro mitra in capite.
Exeunte ergo rege ad prelium
contra barones, robustiores qui in exercitu eius erant videntes vexillula
que
predixi vndique circa currum pendencia prepropere festinant ad currum. Iam enim
condixerant
Londonienses exercitui regis quod Simon quem elegerant sibi ducem ad
bellum erat in curru, qui
inquiunt post nos proposuit remansisse, ne exiret
nobiscum ad bellandum pro nobis sicut pro