ab illo1 cuius benedictionem sanctam multium credebant sibi profuturam.
Anno Domini millesimo ccolxo Henricus de Lambden camerarius monasterii
Calcouiensis rediit de curia Romona portans secum litteras papales in quibus
continebatur quod uiso mandato papali immediate cederet baiulo man
dati dicto Henrico dominus Patricius abbas qui tunc prefuit eidem monasterio quod
statim obedienter fecit. Nam eodem die quo intrauit dictus Henricus domum
Calkouie sine aliqua ulteriori dilacione2 possuit insignia pontificalia quibus
redimitus erat super magnum altare illius cenobii quibus se induit m▬x3
Henricus ante dictus ex gratia muneris summi summi pontificis. Viderit
ipse quomodo intrauit ad curam illam pastoralem. Nam postea nescimus
an ex ulcione Dei an ex bona eius uoluntate repentina morte preuentus est in
mensa sua quando primum ferculum sumere cepit qui statim post secundam refectio
nem conuentus traditur sepulture eodem die forte quia noluerunt circa corpus
eius uigilare
Anno Domini moccolxio Venerabilis pater noster dominus Matheus abbas de Mel
ros absens deponitur in capitulo Ryeuallis sine consilio & sine scitu omnis anime
uiuentis de Scocia cuiusis talem deposicionem multi planxerunt tam monachi
quam conuersi monasterii Melrosensis quia nichil culpe inuentum fuit in eo pro
qua debuit taliter deponi ut ipsi estimauerunt placuit tamen patri abbati ut sic
fieret de5 eo propter quasdam obiectiones quas habebat contra ipsum ut sibi uidebatur ra
cionabiles, post cuius deposicionis denominacionem in capitulo illius diei quo depo
situs erat absoluti sunt ab ipso patre abbate ab obedienciis & professsionibus sibi fac
tis omnes Melrosenses set hue nam per hunc bonum Matheum uirum reuerendum
atque largifluum & nonnullas possessiones & plures pitancias ex adepcione eius
optinet domus de Melros per ipsum habemus panes pitanciales diebus Veneris
in Quadragesima quando ieiunamus in pane ⁊ aqua ipse autem fecit magnas
domos nostras de Berwyc’, insuper & & multas ua\c/carias bouarias & came
ram magnam abbatis que est super ripam aque cum adiectione aliorum edifi
¶ciorum non paucorum
construxit.