[Q]uoniam ut dicit Papias distinctione tercia elementarii,
cronica dicuntur
enarraciones temporum preteritorum, uel cronica secundum quendam
alium
possunt dici testes temporis, dilucidaciones ueritatis, memorie
recor
dacionis, nuncia vetustatis. Ideo postquam iniuncta fuit michi cura
croni
corum faciendorum placuit reuocare ad memoriam nonnulla //1 que de prete
ritis temporibus sunt omissa a cronographis qui curam cronicorum
ante me gesserunt // cum adiectione enarracionum temporum succedencium par
tim ab eisdem * narratarum partim a me ipso narrandarum. Indignum enim
est ut pretereantur non scripta ea miracula que Deus fecit pro uiris
orthodoxis uere sanctitatis mltiplici2 merito in congregacione Melrosen
sium monachorum
insignitis & iccirco in primis cuiusdam gloriosi mona
chi eiusdem cenobii
memoriam & nomen hic retexo. Fuit in diebus
uenerabilis abbatis de Melros Adam
de Harcarres quidam alius Adam
quem ante /\ nominaui monachum gloriosums de prouincia Eboracensi
ori
undus. Hic cum quadam die esset in pomerio prefati cenobii non sine
alicuius utilitatis causa mox ut audiuit primum signum uespertine sinaxis
pulsatum
properans ad ecclesiam uidit eminus posticium porte per quod iam pau
lo ante
transierat patefactum cum rediret ante se sera firmiter obseratum
claudebatur
similiter & porta grandis illius posticii sera fortissima, vnde
quid tunc
ageret omnino ignorauit, dum itaque staret ante portam
in angustia cordis sui ecce
sulbito diuinitus posticium per se apertum est ei
per quod ad uotum
exiuit, ex qua re pensandum est quod de facili intrauit in regnum
celorum qui de
tam facili meruit habere posticium fortiter clausum a Deo
sic sibi reseratum. O
beata celorum domina puto illud hostiolum per te fuisse illi pa
tefactum ex una
coniectura. Nam dum quadam die staret ante te coram
altari Sancti Stephani
prothomartiris uidere te meruit non immediate super
terram non parieti aut alicui
alteri materie corruptibili innixam
sed ut uir Dei retulit uidit te in
spacioso3 aere ecclesie nunc mobiliter nunc
immobiliter pro ut uolebas
stantem ante se deuotissimus tuus amator
pulcherrimo sed tenuissimo
candidissimoque indumento inconsutili
circumamictam. Hic dum putaret se a nemine
posse videri