Anno Domini moccolviiio A’ rex
Scocie uenit Rokesburch
cum exercitu suo ut rebelles ⁊ excommunicatos proditores
suos sibi subiugaret. Qui inducias petentes ⁊ se ei ⁊ eius legibus
parere
dolose promittentes diem apud Forfar statuerunt ut ibi
quicquid deliquerant
emendarent. Quibus acceptis iter ad regem An
glie arripuerunt postulantes ut contra
eorum aduersarios eius consi
lio tuerentur ⁊ auxilio. Interea Scoti ⁊ Galwithienses
qui in exercitu
fuerunt ⁊ in quadragesima ⁊ etiam in ipsa die paresceue carnes
comederunt infeliciter ad propria reuertentes patriam in multis
expoli
auerunt. Per idem tempus G’ episcopus Sancti Andree a rege ab exilio
reuo
catus suo episcopatui restauratur. Obiit Clemens episcopus Dunbleinen
sis
post quem electus est magister Robertus dictus de prebenda eiusdem ecclesie
decanus ⊗. Item obiit Sewal Eboracensis archiepiscopus,
cui
⊗ successit Godefridus eiusdem ecclesie decanus.
Circa uero
Natiuitatem beate Marie iterum uenit rex Scocie
cum suo exercitu contra predictos
proditores quos audierat cum manu
armata ⁊ quibusdam magnatibus a rege Anglie
aduenisse. Cum
igitur rex Scocie exercitum suum expectaret apud Melros uenerunt
⊗ad eum ex parte regis Anglie comes Herfordie ⁊ co
⊗mes Albamare ⁊ Iohannes de Balolf quasi ut populum
sedarent ⁊
pacem inter predictos proditores ⁊ eorum aduersarios re
formarent. Sed re uera ut
fama asserebat ut regem iterum ca
perent ⁊ secum ad regem Anglie deportarent, quod
regi Scocie mi
nime latuit, ⁊ ideo eis diem apud Gedewrd in crastino statuit,
in cuius foresta magna pars sui exercitus iam erat adunata. Au
dierat siquidem quod
predicti nuntii dimiserant Iohannem Maunsel
cum armata manu ⁊ predictis
proditoribus in castello de Noram.
Conuenientibus igitur in crastino apud Gedewrd
mutuum
habuerunt fere per tres ebdomadas colloquium in quibus diebus
Robertus abbas Calcouiensis ex hac luce eripitur, ⁊ Patricius eiusdem