[F]edericus Dei gracia, Romanorum imperator semper Augustus Iherusalem ⁊ Scicilie rex
prelatis
ecclesiarum, comitibus, baronibus, nobilibus ⁊ uniuersis per regnum Anglie constitutis
quibus presentes littere ostense fuerint salutem ⁊ omne bonum. Etsi cause nostre
iusticiam wlgaris
fame preloquium ⁊ regiorum ueridica testimonia nunciorum ad
uniuersitatis uestre noticiam per
duxisse credimus quia tamen Segnius irritant
animos dimissa per aures quam que sunt oculis di
ostensa1 fidelibus, ipsam puram ⁊ nudam ueritatem processus quem
contra nos summi pontifices hactenus
habuerunt uestro conspectui presentamus. Ad
inspeccionem plenariam ⁊ atentam de tot temporibus
⁊ diebus nostris negociis
deputatis unum sufficiens tempus ⁊ diem nobis affectio uestra concedat
quo si
licuerit diligenter atento2
consilia uestra recte considerent, si sit in pontificibus nostris pon
tificalis
rectitudinis zelus. Si nobis tot ⁊ tantis iniuriis lacessitis, iusta debuerit an
debeat defensio denegari. Si demum Christi uicarii Christi uices inpleuerint si
predecessoris, Petri
successores eius imitentur exemplum. Considerent etiam quo
iure censeri debeat /\huius processus contra nos
habitus, uel quo nomine
nunccupari si dici sentencia debeat quam iudex incompetens promulgauit
Nam ⁊ si
nos nostre catholice fidei suggerente debito manifestissime fateamur
a Domino
collatam sacrosancte Romane sedis antistiti plenariam in spiritualibus potestatem,
quantulumcumque quod
absit sit ille peccator ut quod ligauerit in terra sit
ligatum in celo ⁊ quod soluerit in terra sit in
celo solutum nunquam tamen
diuina sibi uel humana lege legitur concessum quod transferre pro libito
possit
imperia, aut de puniendis temporaliter in priuatione regnorum, regibus aut terre
principibus
iudicare. Cum licet ad eum de iure ⁊ more maiorum consecracio nostra
pertineat non tamen magis
ad ipsum quam priuacio seu remocio pertinebit, quam ad quoslibet regnorum prelatos, qui
reges suos
ut assolet consecrant aut inungunt. Esto quod sine preiudicio nostro,
quod habeat potestatem huius, est
ne istud de plenitudine potestatis ipsius quod
nullo prossus ordine iuris seruato,3 animaduertere possit
in quoslibet quos asserit sue
iurisdictioni subiectos? Processit enim contra nos nuper ut dicitur, non per
accusacionis
ordinem, cum nec accusator apparuisset idoneus, nec inscripcio
processisset nec per denunciationem
legitimo denunciatore cessante, nec per
inquisicionis modum quem clamosa insinuacio non precessit.
Cum etiam nullorum
inquisitorum nobis facta extiterit copia, si qua forsan ecclesia cum nulli
fueri\n/t publice
per huius iudicem ad inquisicionem adducti. Asserit omnia fore
notoria, que nos esse notoria manifeste
negamus ⁊ esse notoria4 per ligitimum5 testium numerum non probantur. Sic
enim quilibet iudex posset per
se ipsum crimen asserendo notorium spreto iuris
ordine quamlibet condempnare. Insurexerunt
in nos ut dicitur in concilio testes
iniqui, sed ualde perpauci. Quorum unum, uidelicet Galiensis episcopum suis
fratre
uidelicet ⁊ nepote, per nos ex causa prodicionis, ad suspendium legitime condempnatis
offensa
rationabilis, nobis reddidit odiosum, ⁊ iuste propterea repellendum. Alios
tanquam ex ultimis
Hispanie partibus prodeuntes, Terragonensem scilicet ⁊
Compostellanum antistites negocior6 Italie
natalis zone longinquitas
inscios ⁊ eosdem uenenose subornacionis inductio, nostre iusticie
fecit esse
infestos. Esto preterea quod legitimi fuerint, subsistentibus testibus auctor ⁊ iudex,
defuit tercius \reus/
qui uel presens uel contumaciter absens, secundum iusticiam
debuit condempnari. Citati
namque in predicacione sua Lugduni sicut audiuimus
licet informiter, * videlicet