Lumbardie partibus ac quibusdam aliis optinebat, locis
paucis exceptis occupare non metuens
⁊ eas adhuc detinet occupatas. ⁊ tanquam ei
non sufficeret quod manifeste contra iuramenta talia
veniebat per se uel per suos
officiales, earum1
possessionum homines deierare compulit ipsos a iuramentis
fidelitatis quibus
Romane tenebantur ecclesie de facto cum de iure non posset, absoluens ⁊ faciens
eosdem, fidelitatem nihilominus abiurare predictam, sibique fidelitatis huiusmodi
iuramenta prestare.
Pacis uero ipsum uiolatorem existere plene constat quia cum
olim inter tempore pacis inter ipsum ⁊ ecclesiam refor
mate iurasset
coram bone memorie I’ de Abbatis uilla episcopo Sabinensi, ⁊ magistro Thomasio
tituli Sancte Sabine presbitero cardinali, presentibus multis prelatis principibus ⁊
baronibus quod
staret ⁊ pareret prescise, absque ulla contraditione2
\conditione/
omnibus mandatis ecclesie super his pro quibus erat
uinculo excommunicacionis astrictus, causis eiusdem excommunicacionis expressis per
ordinem coram eo tunc omnibus
Teutonie hominibus regni Scicilie ac quibuslibet
aliis, qui ecclesie contra ipsum adheserant omnem remi
ttens offensam ⁊ penam ⁊ quod
nullo tempore offenderet uel offendi faceret ipsos pro eo quod ecclesie
assisterant prestari in anima sua per N’ comitem Atterarum faciens iuramentum.
Postremum3
\Postmodum/
pacem ⁊ iura
menta huius, nequaquam erubescens irretiri
periuriis non seruauit, nonnullos enim ex ipsis hominibus
tam nobiles quam alios
capi fecit ⁊ eis bonis suis omnibus spoliatis uxores eorum ⁊ filios cap
tiuari, ac
terras ecclesie contra promissionem quam eisdem I’ Sabinensi episcopo, ⁊ Thomasio,
cardinali fecerat
irreuerenter inuasit. Licet tamen ipsi ex tunc in eum presentem
si contraueniret excommunicacionis sentenciam promul
garint, ⁊ cum idem sibi
apostolica auctoritate mandassent, ut nec per se nec per alium inpediret, quin
postu
laciones, electiones, ⁊ confirmaciones ecclesiarum ⁊ monasteriorum in regno
prefato libere de cetero fierent
secundum statuta concilii generalis, ⁊ quod
nullus, deinceps in eodem regno uiris ecclesiasticis4 ciuiliter haberetur
ac
Templariis, Hospitalariis ⁊ aliis personis ecclesiasticis de dampnis ⁊ iniuriis
irrogatis
eisdem satisfaceret competenter, ipse mandatum huius ad inplere
contempsit. Liquet namque undecim
ac plures archiepiscopales ⁊ multas episcopales
sedes, abbacias quoque ac alias ecclesias in regno ua
care predicto easque5 procurante ipso sicut aperte
patet fuisse diucius prelatorum regimine destitutas
in ipsorum graue preiudicium ⁊
periculum animarum, ⁊ licet forte in aliquibus eiusdem regni ecclesiis
electiones
sunt a capitulis celebrate, quia tamen per illa eiusdem familiares clerici sunt electi,
probabili potest
argumento concludi quod facultatem non habuerint liberam
eligendi. Ecclesiarum autem ipsius regni
non solum facultates ⁊ bona fecit prout
uoluit occupari sed etiam cruces, calices, turibula ⁊
alios sacros ecclesiarum
thesauros, ⁊ pannos sericos uelut cultus diuini contemptor auferri.
Licet ut
dicitur ipsis ecclesiis exacto tameno pro eis certo precio in parte fuerint
restituti. Clerici
quippe \quoque/
collectis ⁊ talliis multipliciter affliguntur nec solum
trahuntur ad iudicium seculare sed
ut asseritur coguntur subire duella,
incarcerantur occiduntur, ⁊ patibulis cruciantur in confusi
onem ⁊ oprobrium ordinis
clericalis. Prefatis uero Templariis Hospitelariis ⁊ personis
ecclesiasticis non
est de dampnis illatis eisdem ⁊ iniuriis satisfactum. Eum quoque certum est fore
sacri
legii patratorem. Nam cum prefati, Portuensis, ⁊ Prenestinus episcopi, ⁊ quam
plures ecclesiarum
prelati ⁊ clerici tam religiosi quam seculares ad apostolicam
sedem pro celebrando consilio quod
ipse prius petiuerat conuocari, per mare
uenirent viis terre ipsis de mandato eius omnino