sue iudices nuncios ⁊ procuratores suos, speciale super hoc ab ipso mandatum habentes
prestiterit iuramentum.
Postmodum tamen quod iurauerat non implenit. Quinimmo ea
intencione, ipsum prestitistisse1 probabiliter
creditur, sicut ex factis sequentibus
colligitur euidenter, ut eidem ecclesie ⁊ nobis, illuderet potius quam pareret
cum anno ⁊ amplius iam elapso, nec ad ipsius ecclesie gremium reuocari potuerit, nec
sibi de illatis
ei dampnis ⁊ inuriis, curauerit satisfacere. Licet super hoc
re\x/stiterit requisitus propter quod
non
ualentes absque graui Christi offensa eius inquitates amplius tollerare, cogimur urgente
nos
consciencia iuste animaduertere in eundem. Et ut ad presens de ceteris eius
sceleribus taceamus
quatuor grauissima que nulla possunt celari tergiuersacione,
commisit. Deierauit enim multociens
pacem quondam inter ecclesiam ⁊ inperium
reformatam temere uiolauit. Perpetrauit etiam sacrilegi
um, capi faciens cardinales
sancte Romane ecclesie, ac aliarum prelatos ecclesiarum ⁊ clericos ⁊
seculares
uenientes ad concilium quod idem predecessor noster duxerat conuocandum. De heresi
quoque non
dubiis ⁊ leuibus sed difficilibus \efficacibus/
⁊ euidentibus suspectus habetur, argumentis. Plura siquidem
eum commississe
periuria satis patet. Nam olim cum in Scicilie partibus
morabatur, priusquam esset ad imperii
dignitatem electus, coram bone memorie, G’
Sancti *Tehodori diacono cardinali apostolice
sedis legato felicis recordacionis
Innocencio predecessori nostro ⁊ successoribus eius, ecclesie que
Romane, pro
concessione regni Scicilie ab eadem ecclesia sibi facta fidelitatis prestitit iuramentum
⁊ sicut dicitur illud idem postquam ad eandem dignitatem electus extitit, venit ad
urbem coram eodem
I’ suis que fratribus aliis que multis presentibus, ligium
hominium in eius faciens manibus innouauit.
Deinde cum in Allemannia esset, eidem
I’ ⁊ ipso defuncto bone memorie Honorio, pape, ⁊ eius
successoribus, ac ipsi
ecclesie Romane, principibus imperii presentibus atque nobilibus iurauit, honores
iura, ⁊ possessiones Romane ecclesie pro posse suo seruare ac protegere, bona fide ⁊
quecumque
ad manus suas deuenirent sine difficultate restituere procuraret,
nominatis dictis possessionibus
in huius iuramento, quod postmodum confirmauit,
coronam imperii iam adeptus. Sed horum trium iura
mentorum temerarius extitit
uiolator, nec sine prodicionis nota ⁊ lese crimine maiestatis. Nam
contra prefatum
predecessorem nostrum G’ ⁊ fratres eius comminatorias litteras eisdem fratribus
destinare
ac dictum G’ apud fratres suos sicut apparet per litteras ab eo tunc
directas eisdem ⁊ etiam ut fertur per
uniuersum fere orbem terrarum multipliciter
defamare presumsit. Venerabilem uero fratrem nostrum O’ Portu
ensem, tunc Sancti
Nicolai in carcere Tulliano diaconum cardinalem, ⁊ bone memorie Prenestinum
episcopos apostolice sedis legatos, nobilia ⁊ magna ecclesie Romane membra personaliter
capi fecit
⁊ bonis omnibus spoliatos ac per diuersa loca non semel ignominiose
deductos carceribus mancipari.
Priuilegium insuper quod beato Petro ⁊
successoribus in ipso tradidit dominus Iesus Christus, videlice, Quodcumque
ligaueris super terram erit ligatum ⁊ in celo, ⁊ quodcumque solueris erit solutum. In
quo utique auctor
itas ⁊ potestas, ecclesie Romane consistit, pro uiribus diminuere
uel ipsi ecclesie auferre sategit. Scribens
se prefati G’ sententias non uereri,
latam ab eo excommunicationem in ipsum non solum contemptis ecclesie clauibus
non
seruando uerum etiam per se ac officiales suos, ⁊ illam ⁊ alias
excommunicacionis2 uel interdicti sentencias
quas idem omnino
contempsit cogendo alios non seruare. Possessiones quoque Romane ecclesie videlicet
mar
chiam ducatum Boneuentum cuius turres ⁊ muros dirrui fecit ac alias quas in
Tussie ac,