sunt hinc inde dispersi prope castra munientes qui non ualent de
facili congregari, eo quod non possunt
castra relinquere immunita, commune terre
consilium dissuasit multipliciter sine maiori subsidio illos ne
quissimos inuadere,
seu pugnare cum illis. Non enim tutum erat contra turbam tam maximam ⁊ po
tentem cum
paucis pugnare, maxime cum paulo post primum ingressum illorum alia multitudo gentis
eiusdem aduenerit adiuncta cum illis qui non erant ut dicitur prioribus pauciores
⁊ sicut pro certo refertur ipsi
sunt preter alios communes homines uxores eorum ⁊
familias ultra xxi milia equitum expeditorum ad
⁊ arma. Fuit itaque communi deliberatione prouisum soldanos Damasci ⁊ Camelle
in Christianorum subsidium
aduocare qui sunt cum Christianis treuge ⁊ federe
copulati, ⁊ contra Corosminos habent inimicicias capitals
Dicti uero Soldani
sepius requisiti se promiserunt cum totis uiribus ad Christianorum subsidium accessuros,
quorum
de die in die expectatus aduentus, fuit ultra omnium opinionem protelatus
sine quorum uiribus periculosum erat
Christianitati cum illis subire certamen.
Interim uero populus Iherusalem inhibitans hostibus inde hinc uallatus1 quos intus
fames foris gladius
perurgebat, terroribus ⁊ periculis plurimis angustabatur, ad cuius succursum credebamus
de die
in diem exercitum congregare. At perfidi Corosmini cum magna multitudine
Ierusalem inuadentes intra
uerunt ciuitatem eandem die lune undecimo mensis Iulii.
Christiani uero qui ibi aderant ad domos hospitales
⁊ Ierusalem ecclesie que sunt
contigue recursum habentes ⁊ se munitionibus ligneis ⁊ propugnaculis lapideis
defendentes illa die annuente misericordia Ihesu Christi de sepedictis nequissimus
uictoriam habuerunt, plures
perimentes ex ipsis. Illi tamen cum non possent suum
propositum adimplere cum confusione exinde disce
dentes ecclesiam Sancti Iacobi
Armenorum sitam in ciuitate eadem per uiolentiam ceperunt ⁊ incon
sultam ⁊ plures
inuentos in eadem ecclesia Armenos presbiteros ⁊ clericos ⁊ laicos in ore gladii
mactauerunt, decapitantes castellanum imperialem ⁊ preceptorem hospitalis Sancti
Iohannis qui ad pugnam contra eos
uiriliter exierunt. Illa tamen die de ciuitate
repulsi ad habitacula que prope ciuitatem fecerant sunt reuersi
Prefati uero
Ierosolimite quos multa angustia perurgebat a nobis succursum re2
instantissime requi
rebant, ad nos ⁊ ad alios Christianos litteras ⁊ nuncios
sepissime transmittentes. Sed cum non posset
aliquatenus eis subueniri de succursu
petito eo quod hostibus undique loca proxima circumdantibus nisi per Co
rosminorum
exercitum ad ciuitatem non patebat accessus. Conpassione multiplici conpatientes
eisdem ⁊ in eorum afflictionibus cor nostrum amaritudine replebatur. Verum circa eorum
subsidium
totis affectibus intendentes deliberatione communi suscepimus ut ad
uassarum3 soldanum de
contractu qui de nouo cum Christianis quibusdam treugam inierat mitteretur ut eius
auxilio prefatus
populus usque ad terram Christianorum securitatem susciperent ⁊
conductum. Misimus itaque cum litteris nostris ad
soldanum eundem solempnes
nuncios quibus dedimus in mandatis ut audita responsione
cum eius conductu fratrem
Simonem de ordine Predicatorum in Ierusalem accederet confortans populum Christianum
⁊ ut eisdem denuncians soldani responsum consideraret statum terre ⁊ populi ⁊
nobis omnia denunciaret
Itaque nunciis predictis prefatum soldanum contracti ad
euntibus ⁊ pro conducto predicto diligenter
instantibus circa ipsum respondit
predictus soldanus Ierosolimis conductum se libenti animo prestaturum
hoc tamen
facere non poterat sine Corosminorum assensu. Sed firmiter promittebat ad Corosminos
sollempnes nuncios se missurum quos precibus ⁊ exenniis induceret ut
indentitate4