summo pontifici, Robertus eadem gratia sancte Ierosolimis ecclesie
patriarcha apostolice sedis
legatus, Regina Cipri, ⁊ baiulla regni Ierosolimitani,
Tirenensis archiepiscopo,1 R’ Acconensis, G’ Sidonensis,
R’ Lidenensis
episcopi, frater Hermaunus Petragoricensis, magister milicie templi, frater Willelmus
magister domus
Hospitalis Sancti Iohannis, ⁊ preceptor domus Sancte Marie
Teutonicorum Odo de Monte Beligardo
dominus Tyberiadensis, ⁊ constabularius regni
Ierosolimitani, Philippus de Monte Forti, dominus Teronensis, pedum
oscula
beatorum cum subiectione perhenni. Super statu miserabili terre sancte ⁊ eius
afflictionibus que nouiter
acciderunt de subito ⁊ inopinato Corosminorum aduentu
quod uobis per nostrum patriarcham fuerat fuerit
intimatum, a memoria
sanctitatis uestre non credimus excidisse. Cum autem ad presens maior sit necessitas
nun
ciandi eo quod culpis nostris exigentibus multiplicauerit in Terra Sancta
Dominus his temporibus flagella uestris
auribus pater sanctissime qui in specula
Domini estis constituti super alios preminentes ecclesiarum sol
licitudinem
cotidiana instancia sustinentes in cuius humeris archa Domini sustentatur ecclesie
Ierosolimitane
suspiria ⁊ excidium populi Christiani ⁊ periculum Terre Sancte
communiter intimare cogimur. Uestram itaque sancti
tatem nolumus ignorare quod
supradicti Corosmini quorum crudelitas bestialem feritatem excedit,
partem magnam
Ierosolimitane prouincie uidelicet a Nirone militum quod viiito miliariis
distat ab Ierosolimis usque ad partes Ascalone ⁊
Gazaie in aduentu sui primordii occuparunt
⁊ detinent occupatam. Ad quorum
aduentum timor ⁊ tremor inopinabiliter in mentibus Christiani populi
superuenit,
eo quod in ipsos omni crudelitatis genere deseuiant eorum sanguinem sicientes, qui ▬▬▬▬▬▬
cum a terris natalibus per Tartarorum potentiam sint expulsi non habentes alibi
mansionem,
in predicta terra ad soldani Babilonie imperium accesserunt qui eis
terram quam inhabitant Christiani dicitur
contulisse. Nec uenerunt tantum ut
terram destruant ⁊ recedant, sed eam cum uxoribus ⁊ familiis
quasi propriam
inhabitant, credentes sibi mansiones ⁊ domicilia perpetuo uendicare nisi uirtus
al
tissimi ipsis obstiterit, ⁊ sedes apostolica manum contra illos porrexerit
adiutritem. Soldanus enim
predictus caput sacrilegii eos protegit ⁊ defendit, ⁊ in
stipendiis ⁊ exenniis magnificis seruit
eis, credens per eos sibi regnum
Damascenum ⁊ populam Christianum subiugare, quamuis soldanus
idem Babiloniam non
exeat, nec illi terram Babilonie sint intrare permissi, quia de predictis dubitatem
propter potenciam ⁊ infidelitatem ipsorum. Licet Licet autem
Corosminorum afflictio
sufficere posset potuisset, que mentes omnium
affecerat ultra modum dolor alius
superuenit Tartarorum aduentu quorum exercitus
inestimabilis totam orientalem plagam
terruit ⁊ concussit. Transeuntes enim aquas
frigidas usque ad pontem ferreum prope Antio
chiam peruenerunt, quasi locuste in
turba innumerabili uniuersa uastantes. Verum de diuina
processit clemencia quod
soldani Damasci ⁊ Halapie ⁊ Camelle non sine multa effusione
pecunie usque ad
certum tempus fedus inire cum illis ⁊ sic ad partes remotiores unde
uenerant sunt
reuersi. In quorum recessu nostra utrumque ⁊ populi Christiani anxietas conquieuit
Nos tamen circa Corosminorum instantem gladium tota sollicitudine cogitantes ad eorum
ex
pulsionem non cessauimus nec cessamus, totis conatibus laborare. Illustres regem
Cipri ⁊ principem
Antiochie ad Terre Sancte subsidium hortantes attente sed a rege
predicto nullum potuimus
habere succursum. Idem uero princeps Tartarorum regressum
metuens se multipliciter excu
sauit. Cumque in Terra Sancta non sint milites aut
pedites peregrini nisi paucissimi quibus
omnibus computatis uix possit ad
centenarium numerum computari, milites etiam2
terre sint3