Anno Domini moccoxlio Crebra miracula facta
narrantur ad sepulchrum beati
Edmundi Cantuarie archiepiscopi. Obiit Walterus
filius Alani iunioris. Ecclesia
Dunelmensis diu ▬ pastore uiduata, tandem suscepit magistrum Nicho
laum de Farneham
in episcopum, uirum grandeuum ⁊ regis medicum, qui de me
dico corporum factus est
medicus animarum. Obiit Gilelmus comes de Albamarle
Item, obiit Gillebertus
marescallus Anglie non relicto semine. Item, dompnus
Wilelmus episcopus
Glasguensis, ⁊ dompnus Dauid episcopus Sancti Andree repatriaue
runt cum episcopis
Francie ⁊ Anglie, facta prius appellatione contra legatos qui eorum
ductores
fuere, asserebant enim se sine mortis ▬
periculo ad apostolicam sedem
peruenire non posse. Illis ergo repatriantibus
legati eorum cum multis aliis uiris
magnisque religiosis iter per mare
arripuerunt. Et quia longum est cuncta nar
rare dignum duxi hic inferere litteras
quas dompnus Cisterciensis abbati de Saui
niaco misit de imperiali carcere.
Venerabili patri Sauiniaci de Cistercio, de Clareualle,
⁊ de Pietate Dei abbates
salutem. Noueritis quod nos de euadendo salubriter cogitan
tes miserabiliter
incidere cepimus inter manus galeatarum imperatoris. Qui
nos rebus omnibus absque
misericordia spoliantes nudos ⁊ discalciatos post mul
tas tribulationes marinas quas
per septimane circulum sustinuimus ad ciuitatem
Pisanorum cum uiginti dena galea
quas a Iamnensibus extorserunt cum tripu
dio reduxerunt. Modo etiam nutu imperatorie
maiestatis permanentibus
sociis nostris aput Pisam monachis ⁊ conuersis in carcere
qui omnes per Dei gratiam salui
facti sunt, preter notarium dompni Cistertii, qui
nobis uidentibus ⁊ succurrere non
ualentibus submersus est in mari, nos in castro
Sancte1 Minacis quod dicitur
camera impera
toris carceris incommodo mancipamur. Nobiscum uero in eadem
dampnatione sunt
dompnus Prenestensis ⁊ dompnus Gregorius, legati qui
sunt2
in uinculis, Burdegalensis, ⁊ Mithanensis
archiepiscopi, Cartomogensis,
Agathensis, Nouiomensis, Tridiomensis, Hystoensis, Papi
ensis episcopi,
Cluniacensis, ⁊ Fugiacensis abbates, prepositi, ⁊ archipresbiteri, ⁊
alii magni
uiri de diuersis terrarum partibus qui omnes uinculis tenentur
ferreis, quod ⁊
nobis omnibus sine aliqua personarum acceptione fieri sine dubio in
proximo certi
sumus. Vnde quoniam de euasione uel reuersione nostra nichil uobis
mandare certum
possumus magis de mora presumentes quam de eius contrario,
rogamus uos quatinus
equitaturas conuersos ⁊ totam familiam nostram
absque dilatione si poterit fieri
cum securo conductu ad domos unde sunt
faciatis reduci, statum nostrum nunciantes
nostris de plano conuentibus ut
tanto feruentiores existant circa ordinis
obseruanciam, quanto nos \in/ ma
ioris necessitatis articulo
nouerint constitutos. Uos3 uero pro nobis fieri
speciales