optinuerunt. Inauditam enim
⁊ inusitatam dominus papa, eidem legato conces
serat auctoritatem, faciendi
uidelicet ut ita dicam quicquid animo ip
sius sederet in clero, ⁊ populo, per
Angliam, ⁊ Scotiam, ⁊ Wales constituto,
transponendi, ⁊ deponendi, ⁊ alios
ponendi, suspendendi, ⁊ excommunicandi, ⁊ ab
soluendi episcopos ⁊ abbates, ⁊ alios
ecclesiarum prelatos, ⁊ clericos, necnon ⁊ quod maius fuit
priuandi etiam monachos
Cisterciensis ordinis priuilegiis suis. ¶Obiit dompnus Walter ab
bas Noui
Monasterii, apud Cisterciem, tempore capituli generalis, loco cuius electus est in
abbatem
dompnus Henricus prior de Rupe. ¶Absoluti sunt ab officiis suis, ⁊ a
domibus propriis
eliminati in capitulo generali ii abbates, ⁊ v priores de Wales,
propter excessus suos ad
uersus predictum cardinalem, abbates scilicet de Alba
Landa, \Blanchelande in Normandia/
⁊ de Strata Florida \Vauflory/. ¶
¶Mense Maio A’ dei
gratia rex Scott’ congregato uniuerso excercitu suo obsedit
castellum de Midford,
quod cum per septimanam obsedisset ad propria reuersus est.
¶Minati sunt Philippus
de Vllecotes, ⁊ H’ de Baillol ut terram domini regis Scott’
ultionis causa
deuastarent, quo audito dominus rex cum summa festinatione gener
ali exercitu,
Anglorum scilicet ⁊ Scottorum, ⁊ Galweiorum iii nonas Iulii, uersus Northumbriam
iter iterato arripuit. ¶Obiit domina Eua, de Galweia iii idus Iunii. ¶Electus est
domp
nus Helyas quondam abbas Rieuallis in abbatem de Reuesbi, mense Decembri;
¶Eodem anno mense Marcio facta est sedicio ut dicitur contra dominum Laodowicum
in insula de Rie. Quidam enim qui cum ipso iurauerant contra regem Anglie,
Willelmus scilicet
longa spata, frater Iohannis regis, ⁊ Willelmus iunior
marscallus Anglie ⁊ eorum complices
contra spem ipsius Laodovici in eadem insula
insurrexerunt in ipsum. Sed prouidente
diuina gratia que nunquam suos desolatos
dereliquit, naues non pauce quas
pater ipsius Laodouici, Philippus scilicet rex
Francie in Angliam direxerat eadem hora ad
eandem insulam applicuerunt miro
euentu,1 quibus aduenientibus,
⁊ ipse liberatus
est, ⁊ aduersarii ipsius fuge presidium petere sunt coacti.
¶xiii kal’ Iunii,
comissum est prelium aput
Lincolniam inter fautores Laodouici filii regis
Francie, & * Henrici noui regis Anglie. Ex parte uero Laodouici erat
pars
maxima totius milicie Anglicane, \necnon/ &
Gallicane, inter quos isti fuerunt fa
mosiores, Marscallus Francie cum sua sequela.
Comes de Perches auunculus
ut dicitur ipsius Laodouici, consanguineus \uero/ utriusque regis, Anglie uidelicet &
Francie cum
sua sequela, & alii magnates Gallie quamplurimi, cum innu
mera equitum,
armatorum, clientum, albasteriorum, & peditum multitudine.
Item ex parte
Ladouici erant fere omnes magnates ⁊ barones Anglie. Ex parte autem
H’ noui regis
erat supradictus G’ cardinalis qui sacris indutus uestimentis
incedens omnes
fautores Laodouici autoritate Dei Omnipotentis, & domini pape
excommunicauit.
Erant etiam cum illo archiepiscopus Eboracensis, & alii vii episcopi, videlicet,
Wirecestrencis, Herfordensis, Salesbiriensis, Lincolniensis, Baensis, Ecces