In reditu autem suo rutarii sui ministri diaboli abbatiam de Coldeingam expoliauerunt,
villam etiam de Berwic succenderunt ipso rege incipiente. Domum enim in qua
hospitatus est
propria manu ut dicitur contra morem regium indecenter accendit.
¶Eodem anno mense
Februario, dominus A’ rex Scott’ cum manu ualida ⁊
exerceritu1 suo uniuerso post regem An
glie iter arripiens terram illius
usque ad Carleolum ⁊ ultra igne uoraci uastauit ⁊ armis.
Hac etiam uice quod
dolendum est inuito domino rege ⁊ omnimodis prohibente, ⁊ firmam pacem
suam
religiosis concedente, Scotti quidam non magistri malicie,2 sed ministri malicie
domum de Hol\m/cultran, omnibus quecunque potuerunt
attingere sacris, uidelicet libris, uesti
mentis, calicibus, equis ⁊ animalibus,
utensilibus ⁊ indumentis tam nefaria ⁊ scelerata de
mentia expoliauerunt ut etiam
monachum in infirmitorio in extremis positum, cilicio
superpositum pannis quibus
indutus erat denudarent, nec ullam reuerentiam sacris alta
ribus exhiberent, quod
tamen peccatum non pertransiuit inultum. Nam dum reuerterentur cum
preda submersi
sunt in fluuio quodam edena dicto quantum ad estimationem hominum
plusquam mille
nongenti Scotti in breui hora diei, ultio digna Dei. ¶Eodem anno men
se Iulio cum
exercitu suo uniuerso exceptis Scottis de quibus expensas sumpsit iterum Carleo
lum
profectus est, eamque obsedit que uidelicet ciuitas Carleoli vi idus Augusti reddita est
illi. Castellum tamen illa uice non expugnauit. Inde uero progrediens per medium
Anglie
cum omni exercitu suo, uiuente ⁊ inuidente Iohanne rege Anglie usque ad
Doueram in occur
sum domini Laodouici filii regis Francie progressus est, qui eodem
anno ii n’ Maii, cum
multitudine nauium copiosa ad interuentum baronum Anglie ut
eis esset in
auxilium amplicuerat.3 ¶4In hoc itaque procinctu itineris occisus est Eustacius de Vesci,
ge
ner ipsius regis in obsidione Castelli Bernardi. ¶Et sciendum quod adueniente
Laodowico in Angliam, Willelmus longa spata, frater ipsius regis anglie, comes
Salisbirie, ⁊
alii multi ab ipso rege diuertentes ad Laodowicum se transtulerunt,
quod quidem
plus doli quam dilectionis intuitu, plus subuertendi quam succurrendi
gratia se fecisse per
seditionem subsecutam innotuit. Hac etiam uice, dominus A’
rex Scott’ in Anglia moram
faciens humagium fecit dicto Laodowico \apud Londonias/
ut dicitur sub ea forma qua barones Anglie
fecerant eidem, ⁊ tam ipse Laodowicus quam ceteri barones Anglie tactis sanctuariis
iurauerunt
quod numquam sine ipso rege Scott’ pactum pacis aut concordie cum rege
Anglie inirent,
quod tamen omnino non est obseruatum ut patebit inferius. ¶Eodem
anno xvii k’ Augusti, pie re
cordationis dominus Inncencius papa tertius ex hac luce
domino uocante secessit, anno pontifica
tus sui xixo cui
successit vir uenerabilis, tam scientia quam etate maturus dominus Honorius
episcopus ⁊ cardinalis xiiio k’ Augusti. ¶Eodem anno obiit
dompnus Henricus abbas Rieuallis
apud Ruhford ibidemque sepultus est, cui
successit in regimine dompnus Willelmus abbas
de Melros iio k’ Septembris, loco cuius electus est in abbatem de Melros dompnus Radulfus
celler
arius eiusdem domus xviiio kal’ Octobris.
Ibidemque a domino Hugone episcopo Dulkeldensi5 benedictionis
sue munus adeptus est
iiio k’ Octobris. ¶Dompnus Ricardus ▬▬ abbas de Ne\u/botl suo cessit
officio vi k’ ⊗ Augusti cui successit dompnus Adam cellerarius eiusdem domus xiiio k’ Septembris.
¶Eodem anno xvi kal’ Nouembris obiit
Iohannes rex Anglie apud Newerc cuius uiscera