Anno m
oc
ol
oxxx
o obiit Iohannes abbas de
Kalco, Osbert prior Sancti Mac\h/uti successit. Controuers\i/a magna que uer
tebatur inter domum de Melros, ⁊ Ricardum de
Moreu’ super foresta ⁊ pastura inter Galge ⁊ Ledre decisa est
in presentia
Willelmi regis Scott’ ⁊ comitis Dauid fratris sui, ⁊ coram aliis tam ecclesiasticis quam
secularibus
personis innumeris apud Hadintun, dominica media quadragesime ⁊ Dei
adiutorio respondebat monachis
iusticia sua in hac parte, ita uidelicet quod
cartarum suarum merito, ⁊ priuilegiorum Romane ecclesie
auctoritate ipsis
adiudicata est possessio. ¶Venerabilis ⁊ spectabilis scientia ⁊ sanctitate
uir,
Balduinus abbas de Forda in episcopum eligitur Wirecestrie, ⁊ respexit Dominus ad
humilitatem
ipsius, quem licet uite meritum multis pretulerit humilitas tamen
sola in conspectu Domini illum
exaltauit. Nec enim ad mundum respexit sed
despexit, nec captauit quos calcauit honores.
¶Alexis sancte Romane ecclesie
subdiaconus ⁊ apostolice sedis nuncius, ut de facto ecclesie Sancti
Andree uerum
cognosceret regnum Scotie cum Iohanne electo, rege Willelmo uix permittente intrauit,
plurimosque turbauit, ⁊ cor regis ad iram prouocauit. ¶Iohannes Sancti Andree
electus, a domino papa
A’ mittitur in curia confirmatus, sed pro dignitate
ecclesie Sancti Andree ⁊ regis honore, in sede e
piscopali a quibus uellet episcopis
consecrandus, quem Alexis predictus post multa consilia pluraque
grauamina, etiam
excommunicatis quibusdam regis clericis, insuper episcopatu Sancti Andree
inter
dicto, tandem conuocatis episcopis, abbatibus religisiosisque uiris, apud
Castellum Puellarum in ecclesia
Sancte Crucis octauas pentecosten scilicet vi idus
Iunii a Matheo episcopo de Aberden ex mandato domini
pape A’ ad prenominatam sedem
in antistitem, Iohannem magnifice consecrari fecit. Iohannes autem
consecratus ⁊
absque episcopatu se intelligens extimplo pre timore regis ⁊ indignatione
regalium, prouintiam merens reliquit, ⁊ ad tutiora se contulit;
Anno m
oc
ol
oxxxi
o obiit pie
memorie Willelmus de Tulosa abbas Cisterciensis, cui successit
Petrus abbas de
Pontiniaco. Ludowicus rex Francie uir pius ⁊ religiosus seculum nequam
despexit,
regnumque suum quod ipse per xliiii
or annos strenue
gubernauit, Philippo filio
suo honorifice tradidit. Ille autem postea Deo
inspirante ad ordinem Cisterciensem apud ab
baciam que Port dicitur quam ipse
fundauit humiliter conuolauit, ⁊ eodem anno de corpore
mortis feliciter migrauit.
Willelmus rex Scottorum ⁊ Dauid frater comes eius ad Henricum regem seniorem,
pro
suis negotiis transmarinis partibus se contulerunt; Fulgura ⁊ tonitrua magna ⁊
tempesta
tes ⁊ inundationes aquarum in Anglia per loca diuersa: ¶Miracula multa ⁊
magna apud
Sanctum Aedmundum per beatum puerum Robertum, quem quidam Iudeus
occulte crudeliter neci tradidit.
Similiter apud Huntodinam de alio puero Herberto
nomine noua contigerunt, quem proprius
pater ad stipitem impie ligauit, ⁊ in aquam
que iuxta ipsam uillam decurrit misera
biliter extinxit. ¶Cometa mense Iulio
apparuit. Io\s/celinus episcopus sedem episcopalem
dilatauit, ⁊ Sancti Kentegerni ecclesiam gloriose magnificauit; iii kal’ Septembris
obit
pie memorie Alexander iii papa, pontificatus sui anno xx
oiii
o. Cui successit Lucius iii
qui ⁊ Hubaldus Hostiensis episcopus. Obiit Roberus
1 Eboracensis archiepiscopus x k’ Deceb’ anno episcopatus sui
xx
ovii
o;