Anno1 ab incarnatione
Domini molvi[o] suscep[it]
Malcolm[us] fili[us] Dunecan[i]
regnum Scotie iure hereditario, regnauitque xxxvii
annis. Anno aut[em]
molxviio desponsata est ei Margareta gloriosa regina, ex qua genuit vi fili[os]
scilicet Edwardum, Edmundum, Edelredum, Edgarum, Alexandrum, Dauid [et]
duas
filias scilicet Matildam reginam Anglorum, ⁊ Mariam comitissam Bolonie. A[n]
no uero
regni sui xxxviio interemptus est in Anglia idus Nouembris,
⁊ filius eius primogenit[us]
Edwardus, lancea ibidem perforatus est, qui xvii kal’
Decembris fatis cessit. Quod ut au
diuit felix regina M’ immo ut uerius dicam
spiritu sancto presciuit, confessione ⁊ comm[u]
nione susceptis, Deo se precibus
commendans animam sanctam celo reddidit xvo kal’
Decembris. Inuasit igitur regnum Duuenaldus frater predicti regis Malcolmi
legit[i]
mis heredibus scilicet Edgaro, Alexandro, Dauid, exilio relegatis. Sed
Dunec’ fili[us]
prenominati Malcolmi sed nothus qui erat obses in curia regis
Anglie, scilicet W[’]
Ruffi auxilio ⁊ consilio eiusdem superueniens patruum suum
fugauit, ⁊ susceptus
est in regem, ⁊ regnauit per annum ⁊ dimidium. Cui quidam
comes scilicet de Mornes cons[i]
lio predicti Duuen’ necem nequiter intulit.
Duuenaldus iterum regnu[m]
inuadens, regnauit annis tribus ⁊ dimidio. Anno autem
ab incarnatione Domini moxcvio
Edgarus filius regis Malcolmi ⁊ regine gloriose Marg’ hereditario
regnum
Scocie suscepit, Duuenaldo capto ⁊ carceri perpetuo damna[to.]
Regnauit igitur
Edgarus rex feliciter ix annis. Anno ab incarnatione Domini mo
coviio uitam terminans
scilicet vii idus Ianuarii. Cui successit in regnum
frater eius Alex’ regnans
gloriose xvii annis. Anno ab incarnatione Domini moco
[x]xiiiio uiam uniuerse carnis ingrediens vi kal’
Maii. Successit
autem ei frater eius iunior \⁊ felicior/ Dauid qui potentissimus rex
regnauit feliciter
xxix annis, ⁊ sic Deo animam commendans decessit anno ab
incarnatione
Domini mocoliiio scilicet ix kal’ Iunii. Comes Henricus
filius eiusdem regis Dauid
[o]bierat anno precedenti scilicet ab incarnatione
Domini mocoliio ⁊ anno sub
sequenti uidelicet ab incarnatione Domini
mocoliiio suscepit Malcolmus filius predic[ti]
comitis Henrici
regni gubernaculam puer ⁊ uirgo in uirginitate
sua permanens gracia Dei ei
inspirante usque ad obitum suum. Regnauit
igitur annis ⁊ dimidio xii2 ⁊ hominem exuens celo
susceptus vo idus Decemb[ris]