frugalitate uere sanctitatis, vnde quasi unius comparacionis quo ad frugalitatem
videntur esse
consortes duo Simones salua maioritate apostoli que suam
frugalitatem recepit ex
verbis domini dicentis, videte ne grauentur corda uestra
crapula & ebrietate, que duo mala
ab utroque Simone fuerunt elongata, vnde
Simon scolasticus Christi potuit dicere ad Simonem
militem Christi si fuissent
contemporanei illud uerbum quod ait clementi discipulo suo ubi supra
miror ac
magis te laudo, erat enim Clememens papa de prosapia imperiali & Simon
co
mes de stemate regali quomodo cum tu sis uir multe habundancie veniens ad nos tam
cito transferre & aptare te potueris ad hanc uitam nostram que solis utitur
necessariis pauper
tatis non uoluptatis, nec mirum est si arripientes uiam iusticie
propter deum donum consequantur
frugalitatis perfecte nunquam deficientis a meta
sobrie mensure cum legamus quedam animalia
irracionabilia munus tante abstinencie
adeo perfecte accepisse a Deo ut nunquam uiuant
ex aliquo alimento corporali sicut
cetera animancia, vnde Solinus narrat in libro De Mirabilibus
Mundi capitulo,
centesimo lxiiiio de camaleonte animali quadrupede quod eius
natura talis est ut
neque cibum capiat neque potu alatur, nec alio alimento uiuit
quam haustu aeris ad quem
habet hiatum eternum, & tamen habet carnem &
sanguinem & uiscera ut tradit plinius libro viiio
capitulo xxiiiio
& dicit quod habet carnem in capite & maxillis & totum sanguinem
corporis sui in modica cau
da quam gerit, & tamen cum sit maxima bestia ut ipse
dicit libro xio Naturalis Hystorie capitulo
xxxviiio nichil habet intra se preter vacuitatem que non creditur
esse sine aere, quoniam ut ipse dicit
in libro viiio
capitulo xxxiiii semper hians habet os ad alimentum aeris sine ullius alterius usus
ministerio, sunt & alia animancia que uiuunt absque alimentis corporalibus,
& uocantur uermes,
hii habitant \sunt/
in prouincia iuxta zonam torridam ut habetur in epistola
Iohannis presbiteri appel
lantur que salamandre, isti optimi uermes non possunt
optime uiuere nisi in igne
a quo recipiunt uegetacionem suam, hee salamandre non
sunt similes salamandris
aliarum prouinciarum inutilibus & venenosis &
ideo faciunt pelliculas sericas in quibus se ab
scondunt sicut alie ue\r/mes qui faciunt sericum, ex quibus pelliculis fiunt uestes ad
usum regum & magnatorum, hee vestes non possunt lauari nisi in igne fortiter
accenso,
de quarum genere puto est uestis de qua loquitur plinius libro viii
capitulo xlviii dicens, est
quedam uestis que ferro resistit & ignibus. Uiso
itaque regimine quorundam ani
mancium omnem frugalitatem humanam excedente &
abstinenciam omnium hominum
superante mirandum non est si Simon a deo frugalitatis
uirtutem adeptus est, ut ultra non procederet