ordinis Deo seruientes. Ad hanc
domum delatus est pes Simonis per virum felicis memorie dominum Iohannem
de Wescy,
dominum burgi de Alnewik, fundatorem ⁊ patronum domus Canonicorum quos predixi. Quo
cum permansisset per aliquot menses omnino incorruptus inuentus est, vnde propter
duracionem tante incorrup
cionis in pede sancti hominis merito inuente canonici
eiusdem abbacie que vocatur abbacia de Alnewyke,
quoniam iuxta opidum de Alnewyke
posita est, propter reuerenciam summi conditoris fecerunt pedi incorrupto
calciamentum de argento purissimo. In quo quidem pede visa est plaga inter minimum
articulum eiusdem
pedis ⁊ inter conuicinatum sibi inmediate articulum, vel ex
cultello, nescio an vel ex gladio facta. Non
enim sufficiebat amputanti pedem
sancti viri, quod multipliciter detrunctatus erat in corpore nisi ipse per maiorem
maliciam adderet ei vulnus in pede. Accidit autem in diebus illis vt quidam
burgensis prediues
Noui Castri super Tynam grauissime infirmaretur, ita vt fere
omnis motus auferretur ab eo. Non enim
potuit mouere pedem de lecto, non manum ad
os deducere, non aliquod officium sui corporis exercere, sed nec
attrectari ab
aliquo voluit. Tanta enim calamitate ingentissime inualitudinis per totum corpus erat
obsessus vt mallet quasi mori, quam de lecto ammoueri propter incredibile pondus
sue infirmitatis. Cui quadam
nocte apparuit vox in sompnis ei dicens, Surge cras
mane ⁊ aliquantulum alleuiaberis ex hac
infirmitate, pergens que apud Alnewycum
inuenies ibi in Abbacia Canonicorum premonstratensium pedem
Simonis de Monte
Forti. Apud illum inquit vox pedem recipies sanitatem optimam. Qui crastina die
summo mane consurgens aliquantulum prout vox diuina ei predixerat alleuiatus, non tamen
absque penalitate
graui ascendit equum. Deinde quam cicius potuit venit Alnewycum.
Cumque introisset domum religiosorum
prefatorum prout potuit descendens de equo
mox properauit ad pedem sancti viri visendum. Quod cum compertum
fuisset canonicis
Deo deuotis, duo ex illis vt per viam compendii accederet burgensis ad huc supra modum
egrotans ad pedem ne forte nimis laboraret in eundo uersus pedem tulerunt pedem
contra illum de
loco requiecionis sue cum reuerencia in calciamento quo erat
indutus, ad cuius calciamenti deosculandi
tactum, antequam eger potuisset
appropinquare ex solo visu calciamenti integram meruit a deo re
cipere propter
merita Simonis sospitatem. Pensandum proinde est quanta gloria erit in hoc pede Simonis
in reconiunccione tocius sui corporis ad pedem post generale iudicium ex
comparacione pedis ante iudicium
qui tanta gracia sanitatis enituit in elemento
mortuo se contegente, scilicet, in argenti calciamento
vt ex pede per calciamentum
exiret uirtus diuina inuisibiliter ad egrotantem sanandum. Cuius alter
pes non
relinquitur sine honore miraculi vt pie estimandum est. Hic pes mittitur principi
Wallensium
Lewylino qui fedus inierat cum Simone, quo ad multa queque suspecta,
que pretereo propter malam vulgi
suspicionem. Non enim erat Simon sine suspicione
qui tota regalia Anglie tunc temporis habuit regere
cum rege secum iuste detento
cum consilio baronum. Simon igitur quia promiserat Lewylino filiam suam