a quibus interceptus est cum inmenso gaudio. Cum quibus
duobus diebus manens preproperat ad comitem glouer
nie propter liberacionem patris
sui, ad quem cum venisset exceptus est ab illo cum decenti honore. Dum ergo
con
ferunt adinuicem de detencione Regis apud Simonem ⁊ peteretur auxilium comitis
ad liberacionem regis
mox spopondit comes se prestaturum regi totum suum
exercitum, quem cum summa festinacione colle
gisset properat cum Eduuardo ⁊
marchiis eius ad liberacionem Regis contra Simonem. Erat autem tunc tem
poris Simon
apud Herforthiam, ⁊ rex in detencione eius cum ipso. Cum ergo compertum fuisset Simoni,
quod
Comes Glouernie erat in procinctu itineris sui cum exercitu suo veniens
contra illum ad bellum indilate
⊗1\misit ad/ proceres qui in primo bello de fide baronum extiterant
fideles. Que quidem missio cum
[innotuisset eisdem]2 proceribus ⁊
baronibus stupefacti de subita euasione Eduuardi mox conueniunt ad
Simonem ad
diem certum apud Eusamiam. Simon uero cogitans de cautela necessaria in vno de
precipuis munimentis tocius Anglie reliquerat filium suum Simonem, silicet in Castello
de Kellingis
wurthe cum multis nobilibus armatis, vt si contingeret Eduuardum Simoni
patri obuiare ad
faciem Simon natus Simonis veniens ad tergum post Eduuardum
expugnaret exercitum eius.
Quod factum fuisset nisi quidam miles proditor
prodidisset Eduuardo prouidenciam maioris Simonis
in castello prefato de plurimis
armatis factam. Que cum comperta fuisset Eduuardo, iam enim predixe
rat proditor ei,
quod exituri erant armati ad huc die lucente de Castello ⁊ pernoctaturi in opido
iuxta posito misit eadem nocte plures de exercitu quem adunauerat armatos, ut
comprehenderent ar
matos Simonis, qui vt dictum est die precedente de Castello
exierant infauste fortunati vt dormi
rent per singulas domos opidi castello
adiacentis, qui ideo exierunt de Castello vt postquam surrexissent
mane diluculo
de lectis suis bene balneati, propter balneandos enim se elegerunt exire ex balnearum
gracia
leuiores efficerentur ad bellandum die postera. In villa enim potuerunt
habere vasorum copiam
ad balneandum se, quam vtique non bene potuerunt habere in
castello. Et hec fuit racio exitus illorum de fortissimo
Simonis munimento, quorum
exitum dum miles predictus proderet Eduuardo mencionem fecit ei de balneis eorundem
in uilla prouisis. Media igitur nocte clamor validissimus per totam villam factus
est ab introeuntibus ar
matis Eduuardi super dormientes Simonis. Quem cum audissent
ex clamore terribili supra modum
pauefacti nimirum timor ⁊ tremor formido ⁊ pauor
irruit super eos, audientes strepitum equorum ⁊
armatorum terribiliter aduersum se
clamancium ⁊ dicencium, Surgite surgite egredimini egredimini de
lectis vestris ⁊
venite foras proditores. Simonis inueterati pessimi proditoris seruientes. Mortui
inquiunt estis omnes per mortem Dei. Surgentes ergo miseri male proditi fugerunt omnes
per retro domorum
derelinquentes post se equos suos, arma, pannos, ⁊ omnia que
habuerunt in supellectili. Cer
neres ibi quosdam omnino nudos fugere, nonnullos
braccas tantum habentes super se, quosdam vero camisias