Anno Domini m
occ
olvii Coronatio regis Alemannie. Rex
Anglie Walenses debellauit, a quibus
deuictus ad propria remea
uit. Hoc anno uenerunt legati missi a tutoribus regis
Scocie
ad dominum papam accusantes ex parte regis episcopum Sancti Andree qui
causis ex utraque parte auditis ⁊ probatis proprio ore pronuntiauit ipsum
episcopum ab omnibus
1 criminibus sibi iniuste illatis esse immunem ⁊ epis
copatu
dignissimum accusatores eius ⁊ dilapidatores siue in
uasores episcopatus
excommunicauit mandans Clementi episcopo de
Dunblain, ⁊ M’ de Melros, ⁊ N’ de
Gedevvrth abbatibus quatinus
sententiam a se prolatam per regnum Scocie pulsatis
campanis &
⁊ cereis accensis in commune prius ac deinde si contumaces
exis
terent nominatim in consiliarios regis dimulgarent
2 quod ipsi apud
Striuelin
denunciauerunt ⁊ post multas admonitiones etiam
in eis resipiscere nolentibus in
ecclesia conuentuali de Kambuskinele
nominatim intulerunt. Cernentes igitur omnes
maiores natu Scocie
quorum caput erat Walterus Cumin dictus comes de Maneteth
inter manus excommunicatorum dominum suum regem conuersantem ⁊ timentes
ne
tota terra interdicto subiaceret surrexerunt ⁊ de eorum manibus
apud Kinros eum
eripientes suo regno restituerunt. Hoc au
diens totius mali architectus Alanus
ostiarius ⁊ timens pro proditione
qua dominum suum regem ceperat ad regem Anglie
fugit, ceteri uero com
plices eius huc illucque sunt dispersi.