ut indempnitate
prestita ad eiusdem soldani conductum populum ipsum tute permitteret in terram
Christianorum
abire. Ac idem frater Simon relictis aliis nunciis cum eodem soldano
in Ierusalem conductu soldani ipsius
iuxta mandatum nostrum ascendit, qui toto
populo congregato ⁊ ipsi predicans uerbum Dei confortans mul
tipliciter ⁊ exortans ⁊
remissionem eis tribuens sicut a nobis patriarcha susceperat in mandatis
res
ponsionem ipsis retulit quam susceperat in aliis nunciis a soldano. Populus
autem Ierusalem consilio
communicato respondit, quod potius in ciuitate fame ⁊
peste mori uolebant quam se crudelissimus gentibus credere, uel manibus
committere
soldani, de cuius infidelitate certi erant, ⁊ nullatenus dubitabant, sed uolebant omnino
in ciuitate permanere expec
tando misericordiam Ihesu Christi ⁊ succursum. Ceterum
frater Simon perquisito statu terre intelligans quod uictum habebant ⁊ quod ad vi
ebdomadas sufficere posset audita responsione eorum firmiter inhibuit uniuersis ne de
ciuitate sine conductu communi quisquam
latenter exiret, sed sperantes in
altissimi misericordia se uiriliter defenderent Christianorum exercitum expectantes, qui
tandem
de ciuitate recedens per soldanum rediit memo\r/atum1
eius conductu ad nos predicta nunciaturus accessit. Post
cuius reditum tertia die
hora ixa pro certo suscepimus quod aliis inconsultis ⁊
nesciis nocturno tempore magna pars hominum
armatorum de ciuitate recedens apud
Iopem infeliciter peruenerunt. De quorum furtiuo discessu dolentes non mo
dicum ⁊
commoti eo quod ceterum populum Ierosolimitanum in diuisionem posuerit ⁊ rupturam, paulo
post rumores de sepedicto
Ierosolimitano populo sinistros suscepimus ⁊
lacrimabiles. Ipsi enim Corosminorum iteratum timentes aduentum ultra vi millia
hominum nonnullis in ciuitate relictis qui recedere de ciuitate noluerunt, de communi
consilio tam clerici quam uiri religiosi ⁊ utriusque
sexus laici, die Martis in
uigilia Sancti Bartholomei circa uespertinam horam sunt ciuitatem egressi ad terram
Christianorum iter
capientes per loca montana confisi de treugis quas cum
Sarracenis de montanis habebant, sperantes
per illam uiam Corosminorum periculum
euitare, ⁊ dum Scillam euitare crederent inciderunt miserabiliter in Ca
ribdim. Nam
prefati Sarraceni perfide de montanis egressi ipsos subito inuadentes ⁊ per totam noctem
noctem impugnantes eosdem plus duo ma ut fertur
occiderunt ex ipsis, effundentes sanguinem innocentem tanquam aquam in
circuitu
Ierusalem proh dolor ⁊ non erat qui sepeliret. Pueros ⁊ puellas captiuas, duxerunt
senibus non parcentes
⁊ quos ex prefato populo occidere noluerunt miserabiliter
captiuabant exponentes eos uenales ceteris Sarracenis.
Quin etiam dum illorum
Sarracenorum manus ex illo populo aliqui euaserunt in Ramessem planiciem descendentes
ipsis mortem fugientibus mors ⁊ gladius superuenit. Nam Corosmini hostiliter
irruentes ipsos
crudeliter occiderunt ⁊ facta est strages inter mortuos ⁊
captiuos, quod ex toto populo uix euasere cccti
cater
uatim in Iopem uenientes uulnerati ⁊ semiuiui relicti. Cum itaque sanguis
innoxius de terra clamet
ad Dominum in conspectu uestre beatitudinis, in
compassionem ⁊ misericordiam clamor eius presentitur. Adimpletum est igitur super
Ierusalem uaticinium Ieremie, Facti sunt inimici eius in capite eius dies festi eius in
luctum sabbata eius in obprobrium sunt
conuersa. Dolentes referimus etiam quod cum
post tantum excidium Ierusalem ciuitas quasi sola sederet maiori parte populi destituta
perfidi
Corosmini in ipsam, nemine resistente intrauerunt, Ecclesiam Sepulcri
Dominici ⁊ populum Christianum qui ad ipsam confu
gerant ibi pro Christi nomine
martirium recepturi, in qua dominus noster Iesus Christus infra crucis patibulum effudit
sanguinem suum preciosum
pro salute generis humani, in ore gladii miserabiliter
trucidarunt, pauimenta tocius ecclesie sanguine martirum
rubricantes. Quod plura?
Sacerdotes in altaribus ipsius ecclesie celebrantes, cum sacrosancta misteria
conficerent,
manibus impiorum capitibus detruncati seipsos Deo patri in
sacrificium optulerunt. O felix anima
magistri Petri demonstrand
/de Montranda,\ Remensis ⁊ Sconensis canonici crucem Domini baiulando secutus est eum.