Anno Domini moccoxviii in principo1
Ianuarii rediit dominus W’ Maleuicinus episcopus Sancti
Andree de generali
concilio Romano in episcopatum suum. ¶Circa finem eiusdem men
sis missi sunt ex
parte domini legati adhuc2 in Anglia commorantis dominus Willelmus, prior
Dunelmensis, & magister Walterus de Wisebech, archidiaconus de Hestriding ut
ec
clesiam Scoticanam sacerdotes uidelicet, & populum, exceptis
episcopis, \⁊/ prelatis, ab anathe
matis uinculo simul &
interdicto absoluerent. Qui incipientes a Berwic circuierunt
Scotiam &
perambulauerunt eam. Accedentes autem apud Edenburc ad dominum regem
acceperunt,
etiam ab ipso rege iuramentum & a suis standi iudicio ecclesie
&
mandatis domini pape. Inde uero progressi sunt in profundam Scotiam usque
Aberden.
In redditu autem hospitantibus, illis apud Lundors per incuriam &
prodigali
tatem pincernarum succensus est thal\a/mus ubi
ipse prior cum monachis suis dormiebat.
Vnde ipse prior fumo & incendio fere
suffocatus uix ad tempus mori distulit sed diu
mortem non euasit. Nam post
langorem maximum aput Coldingham deductus, & ad extre
ma perductus ibidem
spiritum exalauit ii idus Maii. ¶Eodem anno in Annunciatione
Dominica precepit
magister W’ de Wisebech de mandato dicti legati, & autoritate ipsius
qua
functus est, ut omnes omnino monachi ordinis Cistercii per regnum Scot’ constituti a
celebra
tione diuinorum cessarent. Ipsi uero abbates \scilicet/ Radulfus de Melr’, Adam de Neub’, Alexander de Cupro,
Radulfus
de Kinlos, Hugo de Sancto Seruano, omnia sua in pace Dei, & protectione domini pape
ponentes, dictum legatum adierunt aput Eboracum, ubi post multas preces, &
multorum inter
cessiones uix sibi ipsis gratiam absolutionis inpetrauerunt. Interim
autem predictus W’ de
Wisebech apud Berwic, in Die Palmarum, & in crastino cum
pluribus clericis & prelatis
tenuit concilium, in quo predictos monac\h/os in regno Scot’ constitutos denu3 necnon &
illis
communicantes denunciauit excommunicatos. Ipsi uero monachi ibidem sicut ante fecerant,
tam contra W’ quam contra dictum legatum presenciam domini pape appelauerunt,
& illam // quam dominus
Cistercii, pro statu ordinis interposuerat4 innouantes denunciationem illam irritam
ha
buerunt. Quo audito dictus legatus nimium exasperatus iurauit ipsis abbatibus in
presen
cia illius constitutis se nullam omnino gratiam uel ipsis uel conuentibus
eorum prestiturum
nisi prius per testimonium episcoporum & decanorum suorum
ipsos conuentus suos interdictum re
cepisse cognosceret. Susceptis tandem litteris
abbatum suorum monachi tam a diuinorum
celebratione, quam ab introitu ecclesie
aliquanto tempore cessauerunt, donec de mandato
domini legati per manum domini W’
episcopi Sancti Andree absolutionem perceperunt, prestito prius
iuramento standi
iudicio ecclesie, & mandatis domini pape, saluo ordin\e/ suo
& priuilegiis
suis. ¶Eodem anno mense Mayo, rediit dominus Stephanus
Cantuariensis archiepiscopus a generali
concilio, \⁊/
introiuit in Angliam omnibus in aduentu ipsius tanquam in aduentu angeli
pacis,
patris & pastoris piissimi exultantibus, & iterum atque iterum iubilantibus
benedictus qui uenit in nomine Domini. ¶Eodem anno mense discedente
dicto G’ le
gato de Anglia uenit ibidem Pandulfus quondam clericus Romane sedis,
tunc temporis le
gatus constitutus Anglie, & electus in episcopum Norwichie.
¶Electus est dominus W’
archidiaconus de Bukincham in episcopum Wirecestrie.
¶Obiit episcopus de BreiꝨin, cui successit
dominus G’ archidiaconus
eiusdem episcopatus. ¶Eodem anno obiit Otho imperator Aleman
nie, cui successit
Fredericus \dictus/
infans Pulie. ¶Obiit etiam comes Burgundie,